Epistola ad Galatas*

Caput 6: Versus 1

Fratres, et si.Hactenus toti Ecclesiae locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad praelatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores.In aliquo delicto.Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Praeoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas.Lenitatis.Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur.Considerans teipsum.Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.
(* Traductions européennes)